- UXOR
- UXORquasi Unxor, quod apud Romanos Sponsa, antequam aedes Mariti ingrederetur, postes ianuae laneis vittis ornaret, oleôque, vel, ut Plinius habet l. 28. c. 9. adipe lupinô, inungeret ac obliniret, dein demum limen ianuae transiliret, eôque modô in aedes induceretur. Tribus vero modis, apud eosdem, Uxores iustae habebantur. Usu, quae matrimonii ratio antiquissima fuit et a raptu Sabinarum initium sumpsit: Confarreatione, quae per Pontifices, praesentibus 10. testibus et sacrificii interventu, peragebatur: ac Coemptione, quae certis itidem solem nitatibus peragebatur, sic ut Uxor in manum mariti convenitet, essetque in mancipio Mariti, ac fieret eius sua haeres, Atque in hoc Matrimonii ritu, Maritus Caius, Uxor Caia dicebatur, item Materfamilias, quoniam non in matrimonium solum, sed in familiam quoque Mariti et in sui heredis locum veniebat, vide Ban. Brissonium, de ritu Nuptiar. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. et 38. Cael Rhodig. l. 28. c. 17. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. Sect. 2. c. 20. ubi quartum modum prioribus addit, nempe Sortitionem, ex Suetonio, in vita Tiberii, c. 35. Alios, et supra passim. Inter servos vero, non coniugium, sed contubernium fuisse, similiter supra diximus. Apud Athenienses, Uxorem dotis datio dictio a Concubinis secernebat, ut in palliato Plauti Trinummo, Actu. 3. sc. 2. v. 64.Sed, ut inops. Infamis ne sim, ne mihi hanc Famam differant,Me Germanam meam sororem in Concubinatum tibiSic sine dote dedisse magis, quam in Matrimonium.Neque tamen concubinae ac pellices omnino ἄπροικοι erant, sed legitimas Uxores imitatae, τὰ νοθεῖα, mille illas drachmad, quas e bonis paternis auferebant, ad eum, cui iungebantur, Virum adferebant, vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 6. Tit. 2. Primus autem, in ea gente, volgivagam Venerem Cecrops, hinc Διφυὴς dictus, Lege compescuit, et sanxit, ne quis binas nuptias eôdem tempore constitutas haberet, Ε῞να ἄνδρα μιᾶς γυναικὸς τυχεῖν, Athen. l. 13. cui Legi circa Socratis tempora videtur derogatum fuisse Psephismate, quô, ob virorum penuriam, concedebatur e peregrina seu pellice, domi rerenta, παιδοποιεῖςθαι, liberos tollere. Vide Eundem Tit. praeced. Solonis Lege etiam, eôdem Patre natam Sororem Uxorem habere licuit, ut docet Idem, Ibid. Apud Hebraeos, non defuêre, qui ex Lege binas Uxores Israelitam simul retinete fas non putarent; sed velut Haereicos hosce explodebant Magistri, Polygamiae tenaces: Interim monebant, quaternarium Uxorum numerum a nemine (preter Regem, cui 18. permittebant) excedendum, cuius rei rationes vide apud Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 9. Et obtinuit numerus hic etiam apud Orientales atque Afros, Christianismum nondum amplexos, ut discimus ex Alcorano, Azoar. 4. in Latin. 8. cum ramen ipse Muhammedes earum undecim habuerit Lege, quam aliis tulit, teneri impatiens. Cum vero octo fuerint officia, quibus in in Hebraeorum Republ. Maritus Uxori erat obstrictus, uti dictum supra in voce Vir: quatuor vicissim erant, quibus Uxor Marito erat obligata. Primum fuit, ut opera manuum eius, quodlibetcumque officium eius, in commodum Mariti ac potestatem cederet. Secundum, ut quidquid ei casu post Nuptias accederet, Mariti fieret. Tertium, ut qualiscumque substanitae Uxoris, dum superstes fuerit, ususfructus in Mariti cederet commodum. Quartum, atque ut ipse superstes, ac velut haeres, succederet. In quautum autem Uxoris nomen revera induat Sponsa, per verba, ut aiunt, de praesenti, ante Nuptias, disputant Iuriscosulti Theologique, qui Iura tractant coniugalia: quo spectant, quae praefatus Seldenus, Op. cit. l. 2. attulit non pauca. Apud Hebraeos certe Benedictio deductioni in thalamum atque ipsis Nuptiis, praevia erat: Annuli quoque usus primus, non in Nuptiis, sed in Sponsalibus, fuit. Corona vero in ipsa deductione adhibebatur: ut et Velamen duplex, alterum, quô Sponsorum capita, ut flammeô, obtegebantur; alterum, quod in ipsa Benedictione nuptiali, velut tentoriolum, eos obumbrabat. Paranymphi porto aderaut, iique bini minimum, tum in ipsa deductione, tum in cubili seu thalamo, qui etiam de omnibus ad apparatum laetitiamque nuptialem attinebant, prospexêre. Ut de frumenti seu tritici usu, aliisque Ritibus Nuptialibus, hic nihil addam, ut de quibus in praecedentib. prolixe actum. Ab Hebraeis ad alios populos, ut multa alia, ita varii quoque huiusmodi ritus, transiêrunt Namque apud Graecos Romanosque, ne testatione luculentiori carerent Sponsalia, praeter testes de contractu ac dote adhibitos, accessêre item saepius convivium sollenne, tabellae legitimae, munera Sponsalia atque arrhae sive datae sive missae, in quibus primarium obtinuit Annulus pronubus; quem ferreum, sine gemma, Sponsae a Vito datum esse, scribit Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 3. c. 100. Et ut benedictionum sacrarum formulae apud Hebraeos, ita etiam non ea solum Paganis obiter in usu, verum etiam et sacra Nuptiis propria fuêre. Imo et tertium Nuptiarum apud Romanos genus, quod Consfarreatio dictum, ex ipsis sacris constabat: cui sacrificio nuptiali praeerant Pontifex Maximus et Flamen Dialis, cuius et Flammicae nuptiae ut hôc ritu fierent, olim necesse crat. Nec nisi e Parentibus confarreatis nati Flamines rite fiebant. Hinc Plinius, Histor. Natur. k, 18, c, 3, In sacris nihil religiosius confarreationis vinculô erat. Etiam Coemptioni sollennius adhiberi sacra, quae ex auspiciis, auguriis, immolationibus oblatonibusque constarent, consuevisse, legimus: Unde Sacra Nuptialia, Sanctimoniae Nuptiarum, et Sacramenta Nuptialia dicta, quae sic firmabantur, Liv. l. 30. ut de Genio, cui sternebatur lectus: de Diis Coniugalibus, qui in sacris his invocati: de immolato a Neogamis, in Hetruria, porco:de Γαμοδαισίᾳ, seu sacris Nupriarum praeviis, thessalorum: de Προτελείοις reliquorum Graecorum ac Γαμηλίοις, Iunoni, Veneri, Gratiis fieri solitis: de thymiamate sacro Mexicanorum, nihil adiungam. Ipsae, quae usu annuô apud Romanos fiebant Nuptiae, sine sacris sibi propriis non fuêre, teste Arnobio, adv. Gentes l. 4. imo et Benedictio plane coniugalis habetur, apud Iuvenalem, Sat. 2. v. 119.Signatae tabulae, dictum Felierter; ingensCena sedet; gremio iacuit nova Nupta mariti.Coronarum similiter nuptialium frequens apud Paganos mentio, Στέφος γαμήλιον, occurrit in Bionis epitaphio Adonid. et apud Eurip. in Anlide: Turrita corona, apud Lucanum, Pharsal. l. 2. v. 358. ubi de Martiae nuptiis: in nummo Hadriant Aug. parte alterâ Coniugium Aug. alterâ M. P. T. nob. in corona, scriptum habetur. Nec coniectura deest, duplicem fuisse Sponsae coronam, ex Val. Flacco, ubi de nuptiis Medeae et Iasonis, Argonautic. l. 8. Et quidem Baeotarum coronas huiusmodi ex asparago fuisse, Plut. de Praec. Coniug. scribit: Alii sisymbriô coronari solitos sponsos, eliciunt ex illo Aristophanis, Avibus, ubi cum Epospis dixerat, suos in horis pascere alta sesama, myrta, papavera et sisymbria, respondet Euelpis.Υ῾μεῖς μεν` ἄρα ζῆτε Νυμφίων βίον: etc.Nascente Christianismô, mores ritusque Hebraici, ut cirea reliqua, ita circa Sponsalia et Nuptias, per annos 30. amplius, post Christi ascensionem, obtinuêre. Postquam dein eam a Gentilibus aliquot, quam a Iudaeis, Christianismus receptus est: ritus etiam Pagani, quotquot scil. cultui Christiano non adversarentur, praeter Iudaicos, ut in aliis, sic in re Matrimoniali, admissi sunt. Proin cum iure Romanô tum passim Gentes, in quibus Christiani reperti, uterentur: Confarreationisque, quod sanctius fuerat Romanis Nuptiarum genus, sollennia prisca in desuerudinem, etiam inter ipsos Paganos, abirent, Coemptionis quoque ritus non ita stricte observarentur: Christiani veteres omnino Confarreationem, qua ex ipsis Paganorum sacris constabat, reicientes, eius tamen vestigia aliquor retiunêre, Coemptionem eousque admisere, quo dotis donationisque propter nuptias interventu simpliciter peragi posset: Sponsalibus interim et nuptiis Paganorum, qui postea Christo nomen dedêre, non rescissis, Inter ipsos vero Sponsalium ac Nuptiarum contrahendarum formulae, in celebritate sacra, quâ et Sponsalia publice iterati solita, cernuntur: uti similiter pluribus videmus supra passim, inprimis ubi de Nuptiis, et Nuptialium Rituum unôquoque in specie. Adicio saltem, apud Romanos non Uxorem iustam solum, sed et pene iustam, occurrere, apud Sueton. Vesp. c. 3. Post uxoris excessum, Caenidem Antoniae libertam --- dilectam quondam sibi, revocavit in contubernium: habuitque etiam Imperator paene iustae uxoris locô: qui amplior concubinae honore. Nempe paene Augustam, qualis Martia concubina Commodi, cui ἄλλα πάντα ὑπῆρχεν, ὅσα Σεβαςτῇ, πλὴν τοῦ πυρὸς, comcessae omnes Augustarum praerogativae, exceptô igne, apud Herodian. l. 1. c. 16. i. e. extra quam quod ignis sive lampas ei non praeferebatur, ut Augustae, qui ritus notissimus. vide Theod. Marcilium, ad Sueton. Apud eosdem, non solum militum uxores, si qui forte per illa tempora uxores habuêre, sed ne Legatorum quidem, maritos in proincias comitari solitas, idem Sueton. Octavio docet c. 24. ad antiquum morem nonnulla revocavit, disciplmam severissime rexit, ne legatorum quidem cuiquam, nisi gravate, hibernisque demu mensibus, permisit uxorem intervisere. Idem apud alias gentes in usu fuit, quam in rem vide Ioh. Livineium, ad Propert. l. 4. Eleg. 3. Thom. Dempster. Antiqq. l. 10. c. 12. Ioh. Passeratium, ad Propert. eund. l. 2. Eleg. 7. Brissonium, l. 3. et qui de Militia Rom. Commentarios edidetunt. Persae tamen in exercitum proficiscentes, coniuges, liberos, matres, pellices, secum ducebant; tum ut conspectus eorum animos illis adderet, tum ut pro retum carissimarum tutela acrius depuguarent, ut Xenophonti, Diodoro, Herodoto observatum. Neque ab hoc more alieni Germani. Historicô teste in Germania. Sed et apud ipsos Romanos, postea licentiâ temporum, vivô adhuc Augustô (imo ipsius augusti exemplô, qui in Occidentem atque Orientem saepius meavit, comite Liviâ) mutari coepit: et niagis Tiberii principatu, ut apparet ex relaione Caeinae, qui morem priscum reducendum denuo censuit, apud Tacitum, Annal. l. 3. Idem docet, de Rectoribus proinciarum loquens, Iuvenalis, Sat. 8. v. 127.Si tibi fancta cohors comitum, si nemo tribunalVendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen,Nec per conventus, et cuncta per oppida curvisUnguibus ire parat nummos raptura Celaeno:Tunc licet a Pico numeres genus ------Id vero omni ratione foedum; quod in eadem gente ad uxorem instituendi mos inolevit, memoratus Victori in Claudiô II. c. 34. ubi, Claudium, ait, plerique putant Gordianô satunt, dum adolescens a muliere matura institueretur ad uxorem, de quo vide nonnulla apud Salmas. Not. ad Trebellium Poll. in Claudio, c. 11. et ad Martialis illud, l. 11. Epigr. 78. v. ult.Ergo Suburanae tironem trade magistrae,Illa virum faciet, non bene Virgo docet etc.De more commutandi uxores, in Hibernia olim usitato, vide Lanfrancum Archiepiscopum Cantuar. in Epist. ad Gothricum HiberniaeRegem: de more eas a conviviis arcendi, quem Graeci; vel admittendi, quem Persae olim Romanique, tenuêre: de more illas permittendi παιδοποΐιας ἕνεκα aliis, apud Romanos itidem recepto; easdem subhastandi, apud Thraces olim, memorato Solino, c. 10. etc. De paena eorum apud veteres Spartanos, qui vel sero nimis vel imprudenter uxorem duxissent, supra, voce Opsigamia. Porro de Uxorum communione, apud varias gentes haereticosque hîc passim, vide quoque Clar. Suicerum, Thesqurô Eccl. voce Γυνή, adde Seldenum superius laudatum, de Iure Nat. et Gentium iuxta Discipl. Ebraeor. l. 5. totô, inprimis c. 7. ubi de Cncubinae et Uxoris nomine.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.